utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900028

Charter Number: 99900028
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus capellanus rector ecclesie de Eyston[] ad turrim dedi concessi quietum clamavi et presenti carta mea confirmavi Deo et Beate Marie de Fonte Clericorum et monialibus ibidem deo servientibus pro salute anime mee et pro anima Allexi aurimalliatoris et pro animabus antecessorum meorum et omnium fidelium defunctorum in puram et perpetuam elemosinam totum tenementum meum quod habui apud Huttewelbech[] de domo dicti Alexi aurimalliatoris in parochia dictarum monialium et de feodo earundem quod iacet in longitudine inter Fontem de Huttewelbech[] ex parte occidentali et terram hospitalis Sancti Iohannis ex parte orientali et in latitudine inter terram et domos Iohannis Spyllewode ex parte aquilonari et venellam que ducit a dicto Fonte de Huttewelbech[] versus nonemanneslonde ex parte australi habendum et tenendum dictum tenementum cum omnibus pertinenciis suis dictis monialibus et eorum successoribus extra me et heredes meos vel meos assignatos libere quiete et integre plenarie bene et in pace imperpetuum Ita tamen quod ego dictus Galfridus nec heredes mei nec mei assignati nec aliquis per nos vel pro nobis in dicto tenemento cum omnibus pertinenciis suis aliquid iure vel clamei poterimus exigere nec habere debemus imperpetuum Et ego dictus Galfridus et heredes mei vel mei assignati dictum tenementum cum omnibus pertinenciis suis dictis monialibus et eorum successorum contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum sicut nostram puram et perpetuam elemosinam et ut hec mea donacio concessio quieta clamacio warantizacio acquietacio defensio presentis carte mee confirmacio rata et stabilis imperpetuum remaneat hanc presentem cartam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Simone de Gardino Gerino le Gorierer Radulpho canon Reginaldo Canon Iohanne Pas Iohanne Spyllewode Willelmo Slike Rogero le Panur Ricardo Dygon[] Willelmo de Redburne Radulpho le Torchur[] Galfro le Feur[] Waltero le Polot[] et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter