utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900065

Charter Number: 99900065
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iordanus filius et heres Ricardi de Saweye ad instanciam fratris Willelmi de Hampton[] dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie ac Sancto Iohanni Baptiste et Fratribus dicte domus hospitalis Ierusalem et eorum successoribus octo solidos et quatuor denarios annui redditus videlicet de tenemento Willelmi de Monner[] in parochia Sancti Sepulcri extra barram de Smethefeld[] quod scitum est ad introitum venelle que ducit ad domum dicti hospitalis Fontis Clericorum a parte sinistra duos solidos et sex denarios per annum et de tenemento Roberti de Oxon[] capellani quod scitum est iuxta tenementum predictum memorati Willelmi le Monner[] quatuor solidos per annum Et de tenemento predictorum fratrum quod fuit aliquando Sauariti de Beunlaco aurifabri quod scitum est inter dictum tenementum predicti Roberti de Oxon[] capellani et tenementum quod fuit quondam Iohannis le Gomier[] viginti duos denarios habendos et tenendos predictos octo solidos et quatuor denarios annui redditus predictis fratribus et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam ad sustentaccionem luminarium in ecclesia predicte domus Fontis clericorum Et ego predictus Iordanus et heredes mei warantizabimus acquietabimus et defendemus predictum annuum redditum octo solidorum et quatuor denariorum contra omnes gentes imperpetuum In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Reginaldo canon Willelmus le Panor Iohanne le Barbour Iohanne de Harewe Willelmo de Meldeburn[] Ricardo ate Grene Ricardo ate Hole Willelmo Mellewarde Roberto le cordewanere et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter