utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900066

Charter Number: 99900066
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Slike tegulator dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Ricardo de Derb[] capellano pro servicio suo decem solidos et octo denarios et unum obolum annui redditus percipiendos annuatim de tenementis et tenentibus subscriptis videlicet de Iohanne de Stanton[] sutore et heredibus suis et suis assignatis sex solidos et octo denarios per annum ad quatuor terminos anni scilicet ad festum Sancti Michaelis viginti denarios et ad natale Domini viginti denarios et ad pascha viginti denarios et ad festum nativitatis Sancti Iohannis Baptiste viginti denarios de terra et domibus que predictus Iohannes de me tenuit extra barram de Smethefelde in vico de Clerkenwelle in parochia Sancti Sepulcri que quondam fuerint Roberti Bisshop[] de feodo hospitalis de Clerkenwelle que iacent inter terram Ricardi de la Grene versus austrum et terram que fuit quondam pagani cyrotecarii versus aquilonem et extendit se in longitudine a via via regia usque ad terram Gilberti Neel et de Cecilia que fuit uxor quondam pagani cyrotecarii et heredibus suis et suis assignatis quatuor solidos per annum ad predictos quatuor terminos principales per equales porciones et unum obolum ad festum Sancti Michaelis de terra et domibus quas predicta Cecilia de me tenuit que quondam fuerunt Radulphi Canun et iacent inter predictam terram quam prefatus Iohannes tenuit versus austrum et terram Gilberti Neel versus aquilonem et extendit se in longitudine a via regia usque ad terram Gilberti Neel scilicet quicquid ibidem habui utrobique et quicquid inde michi vel heredibus meis aliquo modo poterit excadere sine diminucione habend[] predicto Ricardo et heredibus suis vel suis assignatis quibuscumque dare legare vendere vel assignare voluerit et percipiend[] eisdem de predictis Iohanne et Cecilia et eorum heredibus et eorum assignatis ut predictum est et de quibuscumque dicta tenementa tenentibus imperpetuum Reddendo inde annuatim predictus Ricardus et heredes sui et assignati pro predictis terra et domibus quas predictus Iohannes tenuit domui hospitale de Clerkenwelle sexdecim denarios ad predictos quatuor anni[] terminos per equales porciones et pro terra et domibus quas predicta Cecilia tenuit Reginaldo Canun et heredibus suis unum denarium per annum ad festum Sancti Michaelis pro omnibus rebus Ego vero Willelmus et heredes mei et mei assignati predictos decem solidos octo denarios et obolum annui redditus cum pertinenciis suis predicto Ricardo et heredibus suis et suis assignatis quibuscumque dare legare vendere vel assignare voluerint contra omnes gentes imperpetuum warantizabimus adquietabimus et defendemus ut autem hec mea donacio concessio presentis carte mee confirmacio et warancya rata et stabilis imperpetuum perseveret presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Iohanne de Harwe Ricardo le White Ricardo de la Grene Willelmo le Panur Willelmo del hole Simone de Rodmeresham clerico Philippo clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter