utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900080

Charter Number: 99900080
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1205
Date Type: Internal, A.D., Calendar

map View Map
Charter:
Willelmus dei gratia London[] episcopus universis sancte Matris ecclesie filiis per episcopatum London[] constitutis salutem gratiam et benedictionem sancta quidem et salubris est cogitacio sanctorum suffragiis adherere ut hii quibus in huius vite fluctuantis adversis merita propria non sufficiunt sanctorum meritis et intercessionibus invitantur quia vero ex virorum fide dignorum assercione certa relatione cognovimus plurimorum sanctorum reliquias in ecclesia beate Marie fratrum milicie templi Ierosolimit[] London[] contineri omnibus qui ad eundem locum ob veneracionem memoratarum reliquiarum die ad hoc solempniter constituto accesserint confessis et vere penitentibus de dei misericordia confisi de iniuncta sibi penitencia quadraginta dies relaxamus Quod ne ab universitatis vestre noticia futuris temporibus elabatur presentis scripti testimonio sigilli nostri apposicione muniti duximus roborand[] Datum apud parcum quarto idus iunii anno ab incarnacione domini millesimo ducentesimo quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter