utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900105

Charter Number: 99900105
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Will
Date: 1361
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
In testamento Willelmi de Aungre nuper civis et marescalli London[] probato proclamato et irrotulato in hustengo London[] de placit[] terre tent[] die lune proximo post festum Sancti Mathie apostoli anno regni Regis Edwardi tercii post conquestum tricesimo quinto continetur sic in primis animam meam Deo [] et corpus meum ad sepeliendum in cancella in ecclesia Sancti Iohannis Evangeliste cuius parochianus sum Item lego dicto rectori et successoribus suis inperpetuum unam parvam cameram cum duobus solariis superedificatis de novo constructis adeo integre et eodem modo cum libero introitu et exitu sicut ego illa tenui et die confeccionis presencium inhabitavi que quidem camere et solaria simul situantur inter tenementum meum ex parte boriali et tenementum quondam Willelmi Wircestr[] ex parte australi et cimterium dicte ecclesie ex parte occidentali et quandam fontem meam ex parte orientali tenend[] ex capitalibus dominis feodi per servicia que ad porcionem predictam pertinent inperpetuum Ita quod rector ecclesie eiusdem qui pro tempore erit videlicet in missis matutinis et aliis horis canonicis pro anima mea [] Oret semel qualibet septimana placebo et dirige et missam de requiem pro animabus supradictis devote dicat item lego et ordino quod unus capellanus percipiat annuatim de tenemento meo octo marcas argenti pro stipiendio suo et volo quod idem capellanus ad matutinas missas et horas omnes canonicas in ecclesia predicta intersit per dispocionem rectoris eiusdem qui pro tempore erit et de residuo si quod clarum fuerit ultra solucionem et reparacionem dicti tenementi volo quod Ricardus filius Elizabet quondam uxoris mee scolatizando adiuvetur quousque ad legiam etatem pervenerit ad ordines sacerdotales percipiend[o] et cum ad etatem viginti et quatuor annorum plenarie completorum pervenerit et sacerdos fuerit volo quod idem Ricardus dictam cantariam ad totam vitam suam pre ceteris hominibus occupet si eam forma predicta accipere et occupare voluerit sui autem de residuo dicti tenementi neque cantar[] nichil percipiat sed rector antedictus qui pro tempore fuerit et quatuor fideliores magis sufficientes parochiam presentent et invenient unum capellanum ad dictam cantariam occupand[] inperpetuum de tenementis meis in dicta parochia superius non legat[] salvo quod lego de dictis tenementis prefato rectori et successoribus suis illam mansionem inperpetuum quam Iohannes Sharman[] modo tenet et inhabitat Reddendo inde annuatim totum quietum redditum de omnibus tenementis meis exeuntem item quod cum dicta cantaria per defectum dicti rectoris et successorum suorum rectorum retardaverit et ultra quadraginta dies in occupata fuerit quod tunc predicta camera cum solario superedificato et mansionem predictam dicto rectori superius legat[] custodibus pont[is] London[] pro emendacione et reparacione eiusdem pontis integre remaneat inperpetuum cum libero ingressu et egressu reddendo inde annuatim totum quietum redditum ut predictum est et id quod clarum fuerit residuum ultra solucionem et reparacionem supradictam volo quod ponatur in una pixide sub custodia rectoris et quatuor parochianorum predictorum ad inde ornamenta et liberos eiusdem ecclesie emendandos et sustentandos [] In cuius rei testimonium [] Datum London[] die et anno supradictis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter