utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900115

Charter Number: 99900115
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim, Sale
Date: 1100 - 1400
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Seybernus le Gorgurier et ego Margaret filia eius vendidimus et quietum clamavimus extra nos et heredes nostros Alano filio Petri et heredibus suis totam illam terram quam habuimus extra barram London[] iuxta Novum Templum quam eciam terram Willelmus Mustard[] tenuit de nobis in parochia Sancti Clementis reddendo inde annuatim nobis xl denarios scilicet quicquid ibidem habuimus sine ullo retenemento habend[am] et tenend[am] predicto Alano et heredibus suis extra nos et heredes nostros bene et in pace in perpetuam et finalem vendicionem ita quod nec ego Seybernus neque ego Margareta neque heredes nostri neque aliqui pro nobis vel per nos poterunt vel debent aliquid habere vel clamare vel exigere in predicta terra neque in pertinenciis suis Hanc autem terram predictam integre ego Saybernus et ego Margareta et heredes nostri warantizabimus finaliter predicto Alano et heredibus suis contra omnes homines et feminas pro hac autem vendicione et quieta clamacione et warantizacione dedit nobis predictus Alanus duas marcas argenti Hiis testibus H[] filio Ailwun tunc maiore London[] Thoma de Han[] et Willelmo filio Rem[] et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter