utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900116

Charter Number: 99900116
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1100 - 1400
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Petrus filius Melanie dedi et hac mea presenti carta confirmavi deo et ecclesie Sancte Marie de Suwerc et canonicis ibidem Deo servientibus septem solidatas redditus inperpetuam elemosinam pro salute anime mee et uxoris mee Iuliane et pro animabus patris et matris mee et puerorum meorum et fratrum meorum et omnium predecessorum meorum et successorum meorum unde quatuor sunt in parochia Sancti Clementis apud Westm[onasterium] de uno scilicet gardino quod Edwinus Pistor tenet et tres de uno mesuagio iuxta predictum gardinum quod Sabernus Permentarius tenet et Iuliana uxore mea cum omni diligencia concedente ita quod ego predictus Petrus saisiavi predictam ecclesiam de predicto redditu per xii denarios annuatim a predictis tenentibus ad quatuor terminos scilicet ad festum Sancti Iohannis Baptiste iii denarios ad festum Sancti Michaelis iii denarios ad Natale Domini iii denarios et ad pascha iii denarios Et si Iuliana uxor mea supervixerit tenebit predictam terram in vita sua de predicta ecclesia reddendo eidem ecclesie annuatim predictos xii denarios post obitum vero eius predictus redditus remanebit predicte ecclesie solvus et quietus Et ego dedi meipsum eidem ecclesie post obitum meum habiturum sepulturum in capitulo prefate ecclesie et ut ista elemosina stabilis permaneat obtuli predictum redditum super altare predicte ecclesie Hiis testibus Philippo capellano ecclesie Sancte Brigide Nicholao capellano Rogero filio Remfrei Radulpho Britone fratre meo Stephano Semtier Gocio filio uxoris mee et pluribus aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter