utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900117

Charter Number: 99900117
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1400
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Willelmus de Oxoneford prior ecclesie Sancte Marie ultro pontem London et totus conventus predicte ecclesie concessimus et hac carta nostra confirmavimus Saberno de Neuport et heredibus suis terram illam quam tenuit de Petro filio Meillani que iacet inter terras Templariorum in parochia Sancti Clementis Dacorum apud Westm[onasterium] in feodo et heredit[ate] reddendo per annum Iuliane uxori predicti Petri filii Meillani ii solidos et vii denarios pro omni servicio tota vita predicto Iuliane ad quatuor terminos scilicet ad festum Sancti Michaelis vii denarios obolum et ad Natale Domini vii denarios obolum et ad pascha vii denarios obolum et ad festum Sancti Iohannis Baptiste vii denarios obolum Et post obitum predicte Iuliane predictus Sabernus et heredes sui reddent predicto priori et conventui predictum censum sine omni causa et notandum est quod predicta terra continet in latitudine xlvii pedes et in longitudine cxliiii pedes Et pro hac concessione et confirmacione dedit predictus Sabernus predicto priori et conventui unam libram piperis in gersumam Hiis testibus Edmundo aurifabro et Enerardo Temter et Edwardo filio suo et aliis []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter