utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900158

Charter Number: 99900158
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus Tutprehst pistor dedi concessi et presenti carta me confirmavi Gilberto ate Lounecothe totam terram cum domibus superedificatis et pertinenciis quam habui extra London sicut itur versus hospitale Sancti Egidii Leprosorum in eadem parochia ex parte aquilonali regalis vie et iacet secus dictam regalem viam in latitudine inter terram Henrici aurifabri versus orientem et terram Edithe filie Matilde Wymburth[] versus occidentem Et in latitudine in medio inter terram dicti Henrici versus orientem et terram que fuit Henrici le Band versus occidentem et extendit se in longitudine a regali via usque ad terram predicti hospitalis versus aquilonem scilicet quicquid ibidem habui in terris et edificiis in longitudine et latitudine et in rebus cunctis cum omnibus pertinenciis suis integre absque aliqua diminucione habend[] et tenend[] dicto Gilberto et cuicumque vel quibuscumque et quando dare dimittere vendere invadiare legare vel assignare voluerit et heredibus eorum sive heredibus suis de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere quiete bene et in pace inperpetuum Reddendo inde annuatim predicto hospitali Sancti Egidii super dictum feodum sex solidos et duos denarios et obulum ad duos anni terminos scilicet ad Pascha tres solidos et ad festum sancti Michaelis tres solidos et duos denarios et obulum Et heredibus Roberti Lingedraper annuatim sex denarios ad dictos duos anni terminos scilicet ad Pascha tres denarios et ad festum Sancti Michaelis tres denarios et michi et heredibus meis annuatim unum denarium ad festum Michaelis pro omnibus serviciis exaccionibus et demandis et sine omni occasione Et sciendum est quod ego Rogerus predictus et heredes mei sive aliquis per nos vel pro nobis nullatenus poterimus nec debemus plus habere exigere nec clamare de predicta terra cum domibus et pertinenciis quam predictum denarium ad predictum terminum statutum Et ego Rogerus Tutprehst predictus et heredes mei predictam terram cum domibus et pertinenciis predicto Gilberto et cuicumque vel quibuscumque dare dimittere vendere invadiare legare vel assignare voluerit et heredibus eorum sive heredibus suis contra omnes homines et feminas per predicta servicia warantizabimus inperpetuum Pro hac autem mea donacione concessione warantizacione et sigilli mei inpressione dedit michi predictus Gilbertus nonem marcas argenti in gersumam Hiis testibus Domino Waltero capellano tunc procuratore hospitalis Sancti Egidii Domino Radulpho Eswy tunc custode dicti hospitalis Willelmo de la Rye Iohanne clerico Willelmo filio roberti Lingedrapere Iohanne Coco Roberto Brith Willelmo de Stapelherst Terrico Sokeling Willelmo Dispensario Iacobo Sokeling Hugone le Hastere Roberto Osgod Willelmo le Curtiler et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter