utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900159

Charter Number: 99900159
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus capellanus procurator hospitalis Sancti Egidii et nos fratres et sorores eiusdem loci dimisimus et concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Gilberto de Lonecote quandam terram nostram quam habuimus in parochia Sancti Egidii que scilicet terra iacet inter terram Edwardi Frigenell[] versus occidentem et terram Galfridi Utlage versus orientem scilicet quicquid in dicta terra in latitudinibus et longitudinibus habuimus cum pertinenciis suis integre habend[] et tenend[] sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris in feudo et hereditate libere quiete bene et in pace finabiliter reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris pro omni servicio et exaccione et rebus cunctis decem et octo denarios duobus anni terminis scilicet ad festum Sancti Michaelis nonem denarios et ad Pascha nonem denarios sine omni occasione Et sciendum est quod nos et successores nostri nullo modo poterimus nec debemus dictum Gilbertum nec heredes suos de dicta terra nec pertinenciis de hospitali causa nos vel successores nostros vel aliquem hominem vel feminam ibidem hospitandi nec amplius inde exigere nec habere debemus quam dictos decem et octo denarios per annum terminis statutis ut dictum est hanc autem terram predictam nos et successores nostri dicto Gilberto et heredibus suis inperpetuum warantizare debemus contra omnes homines et feminas per predictum servicium ut dictum est Pro hac igitur dimissione et concessione et presentis carte nostre confirmacione et warantizacione dedit nobis predictus Gilbertus unam marcam argenti ingersumam et unum dolium cervisie et ad maiorem securitatem presentem cartam communi sigillo nostro roboravimus Hiis testibus Radulpho Asswy tunc custode domus nostre Goceo filio Petris Aldermanno Roberto Lingedraper Willelmo de Rye Roberto Brith Willelmo de Stapelherst Terrico Sokeling[] Iacobo Sokeling Willelmo dipensatore Willelmo Algor Elia Hug[] purtreur Galfrido Utlage Willelmo Ortholano Edwardo Frigenell[] Iohanne Coco et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter