utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900160

Charter Number: 99900160
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Edmundus filius Pagani Wrigenell[] concessi dimisi et presenti carta mea confirmavi Gilberto de Lonecothe quandam terram meam cum domibus superedificatis et cum omnibus pertinenciis suis integre quam habui extra barram de Holeburn[] et iacet inter terram Hugonis le Hastere versus occidentem et terram predicti Gilberti versus orientem scilicet quicquid ibidem habui vel habere debui vel potui in sepibus et arboribus in longitudine et latitudine et in rebus cunctis absque aliqua diminucione habendam et tenendam dicto Gilberto et heredibus suis et cuicumque vel quibusque et quando dare dimittere vendere invadiare legare vel assignare voluerit de me et heredibus meis in feudo et hereditate libere quiete bene et in pace inperpetuum Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum denarium esterlingorum ad festum Sancti Michaelis et capitalibus dominis feodi annuatim septem denarios ad duos anni terminos scilicet ad Pascha tres denarios et obulum et ad festum Sancti Michaelis tres denarios et obulum et Cecilie sorori mee annuatim decem denarios ad eosdem duos anni terminos Et Amcie sorori mee annuatim septem denarios ad eosdem duos anni terminos pro omnibus secularibus serviciis exaccionibus et damandis et sine omni occasione et meskenning[] et ego Edmundus predictus et heredes mei warantizabimus predictam terram cum omnibus pertinenciis suis predictis integre predicto Gilberto et heredibus suis et cuicumque vel quibuscumque dare dimittere vendere invadiare legare vel assignare voluerit contra omnes homines et feminas et versus dominos feodi de omnibus serviciis et sectis curie et demandis per predictum servicium unius denarii inperpetuum defendemus et acquietabimus Pro hac vero concessione dimissione warantizacione defensione acquietacione et presentis carte mee confirmacione dedit michi predictus Gilbertus decem solidos esterlingorum in gersumam Hiis testibus Iacobo de novo redditu Petro filio Walteri Roberto de Purtepol Willelmo le Spenser Petro Lorimero Adam Chese Hugone le Haftere Hugone le Nadlere Adam fabro Ranulfo de Purtepol Edwardo de Purtepol Edwardo Wrigenell[] Willelmo Algar Alexandro de Smethefeld[] clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter