utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900164

Charter Number: 99900164
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Donewico et Alicia uxor mea dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Roberto Lunecote unam placeam terre cum pertinenciis in parochia Sancti Egidii Leprosorum extra London[] que quidem placea terre iacet inter terram ipsius Roberti Lunecote ex parte occidentali et terram que quondam fuit Willelmi le Curtiler et eciam terram hospitalis Sancti Iohannis de Clerkenwelle ex parte orientali et unum capud versus aquilonem abuttat super regalem viam que ducit a predicto hospitali Sancti Egidii versus London[] et aliud capud abuttat super terram dicti Roberti Lunecote versus austrum habendam et tenendam totam dictam placeam terre cum omnibus pertinenciis suis eidem Roberto Lunecote et heredibus vel assignatis eius de nobis et heredibus vel assignatis nostris libere quiete hereditate bene et in pace inperpetuum Reddendo inde annuatim nobis et heredibus nostris vel assignatis nostris idem Robertus Lunecote et heredes vel assignati eius unum clavum gariofili ad festum Natalis Domini et capitalibus dominis feodi illius scilicet dicto hospitali Sancti Egidii quinque denarios et quadrantem ad duos anni terminos videlicet ad festum Sancti Michaelis duos denarios et obulum et ad Pascha duos denarios obulum et quadrantem pro omni servicio seculari consuetudine exaccione et demanda ad nos vel heredes nostros pertinenciis Et nos predicti Robertus de Donewico et Alicia et heredes vel assignati nostri totam predictam placeam terre cum pertinenciis ut predictum est eidem Roberto Lunecote et heredibus et assignatis eius contra omnes homines et feminas warantizabimus per predictum servicium inperpetuum Et pro hac donacione concessione warancia et presentis carte nostre confirmacione dedit nobis predictus Robertus Lunecote octo solidos argenti premanibus In cuius rei testimonium presenti carte sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Simone de Gardino Germo le Gorgerer Willelmo Cristemasse Edmundo de Borham Henrico de Thurkeby Elya Algor Waltero Osgod Radulpho Scot Iohanne Feyrman[] Willelmo Allutario tunc serviente de Socha Sancti Egidii et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter