utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900165

Charter Number: 99900165
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Simonis de Trull[] dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Roberto Lonecote unam dimidiam acram terre cum pertinenciis in parochia Sancti Egidii Leprosorum extra London[] que quidem dimidia acra terre iacet in longitudine et latitudine inter terram hospitalis Sancti Iohannis de Clerkenwelle ex parte orientali et terram ipsius Roberti Lonecote ex parte occidentali et abuttat unum capud super Ficatesfeld[] versus austrum et aliud capud super terram que fuit Ricardi clerici versus aquilonem scilicet quicquid ibidem habui vel habere potui sine ullo retenemento habendam et tenendam totam illam dimidiam acram terre de me et heredibus meis eidem Roberto Lunecote et heredibus vel assignatis eius libere quiete bene et in pace inperpetuum Reddendo inde per annum michi et heredibus meis unum clavum gariofili ad Natale Domini et capitalibus dominis feodi scilicet dicto hospitali Sancti Egidii duodecem denarios scilicet ad festum Sancti Michaelis sex denarios et ad Pascha sex denarios pro omni servicio consuetudine exaccione et demand[] et rebus cunctis Et ego Robertus filius Simonis et heredes mei dictam dimidiam acram terre cum pertinenciis eidem Roberto Lunecote et heredibus vel assignatis eius contra omnes gentes Christianos et Iudeos warantizabimus acquietabimus et defendemus per predictum servicium inperpetuum Pro hac autem donacione concessione warancia acquietacione defensione et presentis carte mee confirmacione dedit michi predictus Robertus Lunecote triginta solidos sterlingorum in gersumam In huius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Simone de Iardino Germo Lutrario Willelmo Cristemasse Germo Lyindraperio Edmundo de Borham Stephano del Bachus Elya Algor Waltero Osgod Willelmo Chese Willelmo Allutor[] tunc serviente Ricardo de Hynkele clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter