utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900202

Charter Number: 99900202
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Date: 1100 - 1400
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gracia Rex Anglie et Dux Normannie et Aquitannie et comes Andig[] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis Anglie salutem Sciatis me donasse inperpetuam elemosinam et hac mea carta confirmasse fratribus Templi ecclesiam Sancti Clementis que dicitur Dacorum extra civitatem London[] cum omnibus pertinenciis suis quare volo et firmiter precipio quod fratres Templi eandem habeant ecclesiam et teneant bene et in pace et libere et quiete et integre et honorifice cum omnibus ad eandem pertinentiis in terris et capellis et decimis et in omnibus aliis rebus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis Testibus comite Willelmo de Mandeville Willelmo de Curci dapifer[] Fulcone Paenello Reginaldo de Curum Roberto de Briec[] Thoma filio Ben[] apud Sanctum Macharium in Gasconia super Gerundam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter