utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900206

Charter Number: 99900206
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverint universi presens scriptum visuri vel audituri quod hec est convencio facta inter priorissam et conventum de Kylborne ex parte una et Galfridum Marescallum London[] ex altera videlicet quod dicta priorissa et conventus unanimi assensu et voluntate sua pro se et successoribus suis dimiserunt et quietum clamaverunt dicto Galfrido et heredibus suis vel assignatis totum ius et clameum quod habuerunt vel habere potuero in quodam tenemento quod est inter ffossatum London[] iuxta Newegate et cimiterium ecclesie Sancti Sepulchri pro v solidis annuis solvendis dictis priorisse et conventui per ipsum Gaffridum et heredes vel assignatos suos ad quatuor anni terminos scilicet ad nativitatem Sancti Iohannis Baptiste xv denarios et ad festum Sancti Michaelis tantum et ad Natale Domini tantum et ad Pascha tantum Ita tamen quod si contingat dictum Galfridum vel heredes seu assignatos suos in solucione dicti redditus v solidi in aliquo predictorum terminorum deficere bene liceat dictis priorisse et conventui vel eorum certo attornato distringere et namia capere in toto tenemento quod dictus Galfridus vel heredes seu assignati sui habuerunt inter dictum fossatum et cimiterium predictum de die in diem quousque plenarie de dicto redditu fuerit eis satisfactum sine omni contradiccione vel impedimento In cuius rei testimonium [] Hiis testibus Roberto de Cornhulle et Thoma de Ballyng[] tunc ballivis London[] Domino Elia de Hereford[] clerico Iohanne de Broc[] Waltero de Dertford[] Roberto le Kornmongere Martino Balistario Rogero de Stoples Thoma Hood[] Willelmo Flich[] Roberto clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter