utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900312

Charter Number: 99900312
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Willelmus filius Ricardi de la Halvehide salutem in Domino Noveritis me remisisse et omnino quietum clamasse pro me et heredibus meis imperpetuum Andree de Angulo Cissori London[] et heredibus et assignatis suis totum ius et clameum quod habui vel habere potui in homagio et omnimodis serviciis ipsius Andree videlicet in homagio et uno clavo gariofili annualis redditus cum pertinenciis in quibus idem Andreas michi tenebatur de terris et tenementis cum pertinenciis que idem Andreas de me tenuit in villis de Benugho et Sapelford[] in comitatu Hertford[] ita quod nec ego predictus Willelmus nec heredes mei nec aliquis per nos in homagio ipsius Andree vel heredum suorum necque in predicto redditum cum pertinenciis ut predictum est aliquod ius vel clameum de cetero possumus exigere vel vendicare imperpetuum Et volo et concedo pro me et heredibus meis quod idem Andreas et heredes sui de cetero teneant predicta tenementa cum pertinenciis de magistro milicie templi in Anglia capitali domino feodi illius et successoribus suis eodem modo quo ego predictus Willelmus vel antecessores mei eadem tenementa de eisdem dominis prius tenuimus imperpetuum Et ut nunquam per me vel heredes meos vel assignatos aliquid de cetero obiti possit vel fieri contra formam huius scripti vel alicuius articuli contenti in eodem homagium quod prius feceram dicto magistro milicie Templi pro supradictis terris et tenementis in manus eiusdem sursum reddidi Et supradictum clavum gariophili eidem magistro et suis successoribus a me et heredibus meis et assignatis remisi et quietum clamavi imperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Petro de Ware Roberto Atte Watere Ada de Wyteberewe Galfrido Revell[] Ricardo Clerico Iohanne de Iovene Iohanne Atte Wittere de Hynkele clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter