utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900313

Charter Number: 99900313
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iohannes de Wadesmelle dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Iohanni de Chelse civi London[] unam peciam terre arabilis cum omnibus pertinenciis suis que habui de dono et concessione Iohannis le Ionene de Staundon[] et iacet in Chelse in parochia de Benyngho in uno campo qui vocatur Boybrigge inter terram Iohannis filii Philippi ex una parte et terram predicti Iohannis de Chelse ex altera cuius unum capud abuttat super terram Radulfi filii Radulfi et aliud capud super terram predicti Iohannis filii Philippi habendam et tenendam totam predictam terram cum liberis introitibus et exitibus communis pasturis sepibus fossatis una semita et cum omnibus pertinenciis suis ad dictam terram pertinentibus de me et heredibus meis vel meis assignatis predicto Iohanni de Chelse Civi London[] et heredibus suis vel suis assignatis vel cuicumque quandocumque et ubicumque sine aliquo retenemento dare vendere dimittere impignorare vel aliquo modo assignare voluerint libere quiete bene integre in pace iure in feodo et hereditarie imperpetuum Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis vel meis assignatis ipse et heredes sui vel sui assignati unum denarium ad festum Sancti Michaelis pro omnibus serviciis consuetudinibus exaccionibus auxiliis wardis releviis escaetis sectis curie et pro omnibus secularibus demandis michi et heredibus meis pertinentibus salvo servicio domini regis quantum pertinet ad tantam terram in predicta parochia Et ego predictus Iohannes de Wadesmelle et heredes mei vel mei assignati totam predictam terram cum omnibus pertinenciis suis prenominatis predicto Iohanni de Chelse civi London[] et heredibus suis vel suis assignatis warantizabimus et acquietabimus contra omnes homines et feminas imperpetuum et per predictum liberum servicium defendemus In cuius rei testimonium presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Domino Roberto de Melkelye Milite Iohanne le Marescall[] Galfrido Revell[] Petro de Parco Iohanne le Ionene Ricardo de Renynglye Iohanne de Ecclesia Rogero de Renynglye Stephano de Wabadun[] Ricardo Doo Ricardo de Epechampe et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter