utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900317

Charter Number: 99900317
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus Loryng infra septimanas post ultimam transfretationem Domini prioris versus Rodem disseisivit Dominum de quodam solo quondam Walteri Atte Welle quod quidem solum continet in diversis peciis in diversis campis in toto in Bengeo per estimacionem xl acras terre arabilium et unum sepe de bosco que quidem terra seisita fuit in manus Domini post mortem predicti Walteri ratione defectus heredis ut escaeta sua que quidem terra fuit tenta de Domino per servicium iiii solidos et viii denarios per annum et de qua terra et sepe predictus Dominus exstitit in pacifica seisina ratione escaete predicte per quinquaginta annos quousque predictus Ricardus de terra et sepe predictis disseisivit Dominum clamavit eam ut escaetam suam et de bosco crescente ibidem in sepe predicto cepit et asportavit cc de Fagot ad valenciam x solidos et ut estimatur predictus Ricardus facit titulum suum quia predicta terra onerata fuit de quodam annuo redditu v solidos et ii denarios per predictum Walterum cuidam Galfrido Atte Lee qui quidem Galfridus predictum redditum concessit cuidam Iohanni filio suo qui quidem Iohannes predictum redditum concessit cuidam servienti Regine vocato Lamport qui quidem Lamport predictum redditum concessit predicto Ricardo Loryng qui quidem Ricardus estimans terram predictam esse de eo tent[] disseisivit Dominum clamavit eam ut escaetam suam Idem Ricardus eo tempore disseisivit Dominum de sex acris terre et dimidia in Bengeo quarum accidebant Domino alique acrarum predictarum post mortem Iohannis Newelond ob defectum heredis et alique earum fuerint de terra Templariorum et tres acre earum iacent in quodam campo vocato Wolmerseden et alie tres acre earum et dimidiam iacent in alio campo vocato Rondelesfeld et Dominus exstitit de terra Iohannis Neweland seisitus pacifice per xlviii annos quousque predictus Ricardus eum disseisivit Idem Ricardus disseisivit Dominum de una acra bosci et dimidia in Stapelford que accidebat Domino ratione perquisicionis Symonis Conherde villani Domini et de quo bosco Dominus exstitit in pacifica seisina per xvi annos quousque predictus Ricardus disseisivit eum et predictus Ricardus in bosco predicto succidit cc querci et subboscum Domini ad valenciam xl solidos et illud asportavit Idem Ricardus disseisivit Dominum eodem tempore de vi denaratas redditus in Bengeo unde iiii denaratas redditus fuerint exeuntes de una acra terre et dimidia quam Hugo Muriell tenet in quodam campo vocato Hallegatefeld et ii denarios redditus fuerint exeuntes de una acra terre quam Thomas Lorkyn tenet in alio campo vocato Wollefelfeld et de quo redditu Dominus predictus et eius predecessores exstiterint seisiti pacifice a tempore cuius contra memoria non existit quousque predictus Ricardus eum inde disseisivit Idem Dominus Walterus Atte Lee disseisivit Dominum de quodam crofto vocato Godescolescrofte continens vi acras terre in Bengeo quod quidem croftum Simon Conherd nativus Domini perquisivit de Iohanne Sebyere et seisitum fuit in manus Domini post perquisicionem et predictus Dominus Walterus clamavit terram predictam de eo tent[] et quia tenens suus obiit sine herede disseisivit dominum clamavit eam ut escaetam suam et Dominus inde exstitit seisitus pacifice post perquisicionem predictam per xvi annos quousque []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter