utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900320

Charter Number: 99900320
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1100 - 1442
Date Type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio rectori hospitalis de Hamptone salutem et apostolicam benedictam Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petencium precibus favorem benivolum impertiri ea propter dilecte in Domino fili tuis iustis postulacionibus grato concurrentes assensu personam tuam et hospitale predictum cum omnibus que impresenciarum rationabiliter possides aut in futurum iustis modis prestante Domino poteris adipisci sub Beati Petri et nostra proteccione suscipimus specialiter autem domos terras et alia bona hospitalis eiusdem sicut ea omnia iuste possides et quiete tibi et per te hospitali predicto auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre proteccionis et confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contrare si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit in cursurum Datum lateran[] vi kalendis Februarii pontificatus nostri anno quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter