utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900321

Charter Number: 99900321
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1225
Date Type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Sancte matris ecclesie filiis presens scriptum inspecturis Eustachius Dei gratia London[] episcopus salutem in Domino eternam Noverit universitas vestra quod cum inter magistrum et Fratres hospitalis Ierus[] in Anglia ex una parte et priorem de Sancto Walerico patronum ecclesie de Hamptone et Maurum rectorem eiusdem ecclesie ex altera super capellam in curia dictorum magistri et Fratrum apud Hamptone constructam super minutis decimis eorundem Fratrum et sororum ibidem commorantium et aliis querelis tempore confeccionis istius scripture mutuo adinvicem competentibus contencio verteretur tandem eadem contencio coram nobis amicabiliter in fine conquievit videlicet quod memorati Fratres et sorores sicut eis a sede apostolica est indultum capellam cimiterium cum sepultura ad opus Fratrum et sororum peregrinorum et eorum qui de mensa ipsorum fuerint necnon et eorum qui caritative ibidem sepulturam elegerint salva tamen matrice ecclesie circa eligentes canonica iusticia habeant imperpetuum et sint immunes a prestacione munitarum decimarum sicut in privilegiis eis a sede apostolica indultis expressius continetur salvis tamen aliis decimis prefate matrice ecclesie set quia per dicte capelle construccionem et minutarum decimarum subtraccionem dicta ecclesia de Hamptone enormiter dedi videretur nisi ipsius indemnitati in aliquo prospiceretur sepe dicti Fratres et sorores ad commonicionem nostram et ob reverenciam ecclesie nostre et nostra pro bono pacis sepe dicte matrice ecclesie quinquaginta quinque solidos cum quinque solidis redditus et crofta que Dominus Henricus de Sancto Albano eidem contulerat ecclesie concesserunt imperpetuum ad duos anni terminos percipiendam medietatem scilicet ad festum Sancti Michaelis et aliam medietatem ad Pascha hanc autem amicabilem composicionem utraque pars firmiter et bona fide observandam promisit In cuius rei testimonium huic scripto in modum cirographi tripartiti confecto sigillum suum una cum sigillo capituli nostri et nostro apposuit cuius una pars penes dictum magistrum et Fratres et altera penes memoratos priorem et rectorem ecclesie de Hamptone tercia vero in Thesauro apud Sanctum Paulum remanebit Hiis testibus Roberto Decano Sancti Pauli London[] Magistris Galfrido Lucy et Willelmo de Purlena canonico Sancti Pauli Magistro Rogero de Baden[] Magistris Hugo London[] et Ada de Hospit[] et aliis Datum apud S[] iii idus Maii anno consecracionis Eustachii episcopi London[] quinto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter