utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900326

Charter Number: 99900326
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Philippus de Hoo filius Radulphi de Hoo de Kyngeston[] remisi concessi et quietum clamavi de me et heredibus meis Deo et Beate Marie et Sancto Iohanni Baptiste et Beatis pauperibus Sancte Domus Hospitalis Ierusalem et Fratribus eiusdem domus in Anglia Deo servientibus pro salute anime mee et antecessorum meorum in liberam puram et perpetuam elemosinam totum ius et clameum calumpniam et exaccionem quam unquam habui vel aliquo modo habere potui communandi super dominicum predictorum Fratrum in villa de Hamptone cum duobus equis quatuor bobus vel quatuor vaccis a tempore quo blada predictorum Fratrum predicti dominici fuissent asportata usque ad festum Sancti Martini unde finalis concordia in curia Domini Regis quondam levata fuit inter Radulphum de Hoo patrem predicti Philippi cuius heres ipse est et Dionisiam uxorem predicti Radulfi et predictos Fratres Et totum ius et clameum quod habui vel aliquo modo habere potui communandi super terram cum pertinenciis que quondam fuit Iohannis de la Wyke in la Wyke ita videlicet quod nec ego vel heredes mei vel aliquis vel aliqua per me vel pro me in predictis terris communis cum omnibus pertinenciis aliquid iuris poterimus nec debemus habere exigere vendicare vel clamare imperpetuum salva mihi Philippo et heredibus meis totam communam quam ego et antecessores mei in bruerio de Hamptone in campis Hamptone extra dominicum predictorum Fratrum habuimus cum omnibus pertinenciis suis de iure et ut hec remissio quieta clamacio firma et stabilis et inconcussa imperpetuum remaneat partes huic scripto ad modum cirographi confecto signa sua apposuerunt videlicet predictus Philippus et predicti Fratres Hiis testibus Iohanne de Arcubus Hugone de Escambio Petro Templer Radulpho Waukelyn[] seniore Petro Bandewyn[] Iohanne North[] de Hamptone Radulpho de Hampnia et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter