utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900329

Charter Number: 99900329
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Osbertus Gurgitarius et Alicia uxor mea dedimus et concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Ricardo de Flamniestude et heredibus suis vel cuicumque assignare voluerit totam partem nostram et totum partem nostram et totum ius quod habuimus vel habere poterimus in Penycroft et in Ealdelonde cum omnibus pertinenciis suis habenda et tenenda de nobis et de heredibus nostris sibi et heredibus suis et suis assignatis libere quiete et integre cum omnibus libertatibus reddendo inde annuatim nobis et heredibus nostris ipse Ricardus et heredes sui et eius assignati sex denarios sterlingorum ad quatuor terminos anni videlicet ad festum Sancti Michaelis tres obulos ad festum Sancti Thome Apostoli tres obolos ad annunciacionem Beate Marie tres obolos et ad nativitatem Sancti Iohannis Baptiste tres obolos pro omni servicio consuetudine exaccione et demandis que de terra exeunt vel exire poterunt pro hac autem donacione concessione et confirmacione dedit nobis predictus Ricardus septem solidos sterlingorum premanibus Ego vero predictus Osbertus et predicta Alicia uxor mea et heredes nostri predicto Ricardo et heredibus suis et suis assignatis totam predictam terram cum omnibus pertinenciis suis contra omnes gentes imperpetuum warantizabimus et defendemus et de omnibus forinsecis et aliis serviciis que ad dictam terram pertinent per predictum censum acquietabimus et ut hec nostra donacio concessio et confirmacio rata et inconcussa imperpetuum permaneat ego supradictus Osbertus et prefata Alicia presenti id scripto et sigilli nostri impressione roboravimus Hiis testibus Domino Ricardo vicario de Hamptone Ricardo Amuarii Rogero North[] Iohanne de La Wyke Willelmo de la Wyke Galfrido Iuvene Iohanne In Hale et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter