utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900330

Charter Number: 99900330
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Matilda filia Osberti Werward[] dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi et quietum clamavi Deo et Beate Marie et Sancto Iohanni Baptiste et domui hospitalis Ierusalem et Fratribus eiusdem domus totum ius et clameum quo habui vel habere potui in terra de Hamptone et in la Wyke scilicet de crofta que fuit quondam Walteri Ballol[] et de Penycroft totum ius meum et insimul de Lytkate et insimul de parte sua quam habere potuit in Heldecroftlonde ita videlicet quod ego Matilda et heredes mei sive assignati nec aliquis per me vel pro me versus dictos Fratres dicte domus de predictis terris et croftis cum pertinenciis nunquam de cetero possumus vel poterimus exigere vel clamare pro hac autem remissione et quieta clamacione dederunt michi predicti Fratres quatuor solidos argenti in gersumam et ut hec donacio et quieta clamacio rata sit et stabilis imposterum hoc presens scriptum sigilli mei munimine roboravi et ad maiorem securitatem eisdem Fratribus tenendam cartam meam quam inde habui coram probis legalibus hominibus liberam Hiis testibus Waltero West Radulpho de Hoo Philippo filio eius Thoma Est Willelmo tunc capellano Iohanne Fuller Willelmo marescallo Ada de la Wyke et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter