utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900332

Charter Number: 99900332
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Cristina que fuit uxor Gilberti de Haywode salutem Noveritis me in libera viduitate mea et in legia potestate mea concessisse dimisisse et imperpetuum pro me et heredibus meis quietum clamasse priori et Fratribus hospitalis Sancti Iohannis Ierusalem totum ius et clameum quod habui vel habere potui in sexaginta acris terre cum omnibus pertinenciis suis in villa de Hamptona et in la Wyke que scilicet fuerunt Reinerii le Ffraunceys quondam patris mei preterea concessi dimisi et imperpetuum pro me et heredibus meis quietum clamavi totum ius et clameum quod habui vel habere potui in uno mesuagio et in una virgata terre cum omnibus pertinenciis suis unde Henricus de Sancto Albano me feoffavit in predicta villa de Hamptona pro hac autem concessione dimissione et quieta clamancia predicti prior et Fratres dabunt michi singulis annis dum vixero in habitu seculari duo quarteria siliginis bone et pacabilis et unum quarterium ordei boni et pacabilis scilicet ad pentecosten unum quarterium siliginis et dimidium quarterium ordei et ad festum Sancti Michaelis unum quarterium siliginis et dimidium quarterium ordei post decessum vero meum predicti prior et Fratres et eorum successores a solucione predictorum siliginis et ordei imperpetuum erunt quieti In cuius rei testimonium hoc scriptum sigilli mei impressione roboratum predictis priori et Fratribus fieri feci Hiis testibus Domino Iohanne de Valtort Domino Wlatero de la Chambre Iohanne le Warner Thoma le Hare Iohanne filio eius Gregorio de Histleworth[] Willelmo de Lestrode Iohanne de Archis Petro le Templer Radulpho Walkelyn Thoma le Draper Willelmo Baldegine et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter