utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900333

Charter Number: 99900333
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1260
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Sarra filia Beatricis filie Reyneri le Ffaunceys concessi remisi et quietum clamavi de me et heredibus meis et assignatis meis Deo et Beate Marie et Beato Iohanni Baptiste et Sancte domui Hospitalis de Hamptone et ffratribus hospitalarii Deo ibidem servientibus et eorum successoribus Deo servituris imperpetuum pro salute anime mee et animabus antecessorum et successorum meorum unam acram et dimidiam acram terre mee cum pertinenciis in la Wyke que vocatur Sudhashe iacentes inter dominicam terram predictorum ffratrum hospitalarii ex omni parte quam acram et dimidiam acram terre ego predicta Sarra de predictis ffratribus tenui habendas et tenendas predictam acram et dimidiam acram terre cum pertinenciis suis predictis ffratribus hospitalarii et eorum successoribus imperpetuum in liberam puram et perpetuam elemosinam adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina melius et liberius alicui loco religioso conferri potest Ita quod nec ego Sarra nec heredes mei nec assignati mei nec aliquis homo nec aliqua femina per nos vel pro nobis aliquid iuris vel clamei umquam de tota predicta acra et dimidia acra terre cum pertinenciis poterimus nec debemus habere exigere clamare vendicare vel recuperare de predictis ffratribus hospitalar[] vel eorum successoribus nisi tamenmodo oraciones in Domino Et sciendum quod predicti ffratres hospitalarii vel eorum successores nullum servicium vel redditum de me predicta Sarra nec de heredibus meis occasione predicte acre et dimidie acre terre debent habere exigere vel clamare et ut hec mea concessio remissio et quieta clamacio firma et stabilis imperpetuum permaneat ego predicta Sarra huic presenti carte sigillum meum apposui Hiis testibus Domino Rogero de la Dune milite Domino Rogero de Bachesunorth[] milite Domino Iohanne de valle torta milite Galfrido de Saxingehurst[] Radulpho Dayrell[] Thoma le Warner Philippo de Hoo Iohanne North[] Thoma clerico et aliis Datum apud Hamptone die dominica xix kalendis Aprilis anno gracie millesimo ducentesimo sexagesimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter