utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900334

Charter Number: 99900334
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus Hameri de la Wyke eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra me dimisisse et quiete concessisse Deo et Beate Marie et Sancto Iohanni Baptiste et Priori et ffratribus hospitalis Ierusalem in Anglia quo advixero totas terras meas et tenementa cum omnibus pertinenciis suis integris que habui vel habere potui in villa de Hampton videlicet apud Wyke et de Heston[] in redditibus homagiis pratis pasturis consuetudinibus et omnibus libertatibus dictis terris et tenementis spectantibus Ita scilicet quod predicti prior et ffratres omnibus diebus vite mee honorabiliter mensam fratrum et uno homini michi serviente liberam mensam servient[um] suorum quo advixero michi invenient et sciendum est quod predicti prior et ffratres michi prestabunt annuatim viginti et octo solidos sterlingorum ad indumenta mea ad duos terminos anni videlicet ad capitulum ipsorum Sancti Michaelis quatuordecim solidos et ad capitulum Pasche quatuordecim solidos et ut hec mea dimisio et concessio ratum et inconcussum optineat effectum presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Rogero filio Bandewini Iohanne de la Wyke Thoma mercatore de Hamptone Waltero North[] Gilberto de Heywode Iohanne le Warner Willelmo hereberto de Kyngeston[] et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter