utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900342

Charter Number: 99900342
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1100 - 1300
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus has litteras inspecturis vel audituris quod ego Rogerus Karecarius resignavi et quiete clamavi in manus Iohannis le Niweman[] totum tenementum cum pertinenciis suis quod tenui de eo in Wyka quod est membrum manerii de Hamptone ita scilicet quod nec ego nec heredes mei ius aliquod in dicto tenemento vendicabimus vel vendicare poterimus infuturum versus dictum Iohannem vel versus heredes suos vel eciam versus aliquem qui ius aliquod in dicto tenemento per Iohannem vel heredes suos aliquo tempore habuerit pro hac autem resignacione et quieta clamacione de me et heredibus meis dedit michi predictus Iohannes octo solidos sterlingorum et ut hec remissio et quieta clamacio de me et heredibus meis firme sint et stabiles presens scriptum sigilli mei munimine corroboravi Hiis testibus magistro Philippo de Hamines Rogero de Hamptone Iohanne de Wyke Thoma filio Thome kapell[] Wyllelmo Wyke Galfrido Iuvene Waltero filio Rogeri Henrico filio Hugonis de la Wyke Philippo de Kyngeston[] clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter