utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900343

Charter Number: 99900343
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1300
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gilbertus filius Michaelis de Chelmannesford[] dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Galfrido filio Ricardi de Woburn[] pro servicio suo et pro viginti et sex solidis sterlingorum quos michi dedit in gersumam unum mesuagium cum placia eiusdem cum pertinenciis in la Wyke quod mesuagium cum placia eiusdem continet in longitudine inter regalem stratam et inter pratum Philippi de Hoo sexaginta pedes et in latitudine inter mesuagium quondam Roberti le Tanner et terram Willelmi de Ffeltham triginta et duo pedes habendum et tenendum de me et heredibus meis sibi et heredibus suis vel suis assignatis vel cui et quando dare vendere legare vel assignare sanus vel eger voluerit libere quiete bene in pace in feodo et in hereditate reddendo inde annuatim pro me et heredibus meis Ade filio Petri Chayni[] sex denarios ad quatuor anni terminos scilicet ad Pascha tres obulos et ad Nativitatem Sancti Iohannis Baptiste tres obolos et ad festum Sancti Michaelis tres obulos et ad Natale Domini tres obolos et michi et heredibus meis pro warantia obulum ad festum Sancti Michaelis pro omnibus serviciis consuetudinibus sectis curie et secularibus exaccionibus et ego predictus Gilbertus et heredes mei vel assignati warantizabimus acquietabimus et defendemus predictum mesuagium cum placia eiusdem in longitudine et latitudine per predictum liberum servicium sicut predictum predicto Galfrido et heredibus suis vel assignatis contra omnes homines et feminas imperpetuum Sigilli mei munimine presentem cartam corroborante Hiis testibus Waltero West Radulpho Ffinien Radulpho de Hoo Iohanne North[] Philippo de Hoo Willelmo Baldezeine Willelmo Seled[] Galfrido Postell[] de Tinkeham Radulpho Walkeline Petro clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter