utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900346

Charter Number: 99900346
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1300
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Wilelmus de Ffeltham dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et Beate Marie et Sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus Sancte domus hospitalis Sancti Iohannis Ierusalem et ffratribus eiusdem domus in Anglia Deo servientibus in liberam puram et perpetuam elemosinam quoddam mesuagium cum omnibus pertinenciis suis in la Wyke quod est inter tenementum Galfridi de Woburn[] ex una parte et tenementum meum ex altera et continet in longitudine quinquaginta et septem pedes a regia strata usque in fossatum Philippi de Hoo et in latitudine triginta et duos pedes habendum et tenendum predictis ffratribus et eorum successoribus de me et heredibus meis vel assignatis meis libere quiete bene integre et in pace in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina melius seu liberius alicui religioni dari posset sive conferri et ego predictus Willelmus et heredes mei vel assignati mei predictum mesuagium cum omnibus pertinenciis suis predictis priori et ffratribus et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum ut hec mea donacione concessio et presentis carte mee confirmacio warantizacio acquietacio et defensio imperpetuum firmitatis robur optineat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Domino Iohanne de Valle Torta Domino Rogero de la Done Domino Rogero de Wechewraye Domino Waltero de la Chaumbre militibus Hugone de Escambio Iohanne North[] Radulpho de Hampton clerico Gilberto clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter