utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900347

Charter Number: 99900347
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1300
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Margeria de Ffeltham soror Willelmi de Ffeltham salutem Noverit universitas vestra me remisisse et quiete clamasse extra me et heredes meos priori et ffratribus Sancte domus hospitalis Ierusalem in Anglia Deo servientibus et eorum successoribus totum ius et clameum quod habui vel quod habere potui in quodam mesuagio cum omnibus pertinenciis suis in la Wyke quod mesuagium Willelmus de Ffeltham ffrater meus predictis priori et ffratribus et eorum successoribus contulit in liberam puram et perpetuam elemosinam ita scilicet quod nec ego ne aliquis vel aliqua per me vel pro me in predicto mesuagio cum omnibus pertinenciis michi de cetero aliquid iuris sive hereditatis exigere clamare vel vendicare poterimus vel debemus imperpetuum In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Hugone de Escambio Philippo de Ho Iohanne North[] Radulpho de Hamptone clerico Thoma le Warner Alexandre ffratre suo Gilberto clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter