utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900351

Charter Number: 99900351
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1300
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Iuliana quondam uxor Iohannis de la Wyke salutem in Domino Noverit universitas vestra me in legia viduitate mea remisisse et de me imperpetuum quietum clamasse Deo et Beate Marie et Sancto Iohanni Baptiste et ffratribus Sancte Domus hospitalis Ierusalem in Anglia apud Hamptone extra Kyngeston[] commorantibus totum ius et clameum quod habui vel habere potui in omnibus terris tenementis reddidibus possessionibus sive redditibus ubicumque existentis de quibus dotem meam exigere vel habere potui ratione dicti Iohannis de la Wyke quondam mariti mei ita videlicet quod Ego Iuliana nec aliquis per me vel pro me poterimus nec debemus de cetero aliquod clameum habere in aliquibus terris tenementis possessionibus sive redditibus nomine dotis vel aliquo modo que unquam fuerunt dicti Iohannis quondam mariti mei pro hac autem remissione et quieta clamacione et eciam caritatis intuitu dedit michi ffrater Robertus de Maneby prior Sancte Domus hospitalis Ierusalem in Anglia et ffratres medietatem cuiusdam domus apud Wyke in capite pontis de Kyngeston[] que fuit Matilde Doveneys meo perpetuo et preterea tria quarteria bladi ad curiam hospitalis de Hampton[] per magistrum eiusdem loci ad tres anni terminos proporcionaliter videlicet duo de siligium et unum de ordeo recipiend[] videlicet ad festum Beate Marie in marcio et ad festum Nativitatis Sancti Iohannis Baptiste et ad festum Sancti Michaelis ut autem hec mea remissio et quieta clamacio imperpetuum robur firmitatis optineant huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Domino Rogero vicario de Hampton[] Hugone de Escambio Iohanne de Archeys Petro Templario Radulpho Walkelin[] Radulpho filio Gimuyld[] Iohanne North[] et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter