utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900354

Charter Number: 99900354
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1400
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Gilbertus de Hampton[] clericus dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi pro salute anime mee et Edelyne uxoris mee et antecessorum et successorum nostrorum Deo et Beate Marie et Sancto Iohanni Baptiste et Beatis pauperibus Sancte Domus hospitalis Ierusalem et ffratribus eiusdem domus in Anglia apud Hamptone Deo servientibus et servituris in liberam puram et perpetuam elemosinam quatuor solidos et sex denarios annui redditus cum heriett[] releviis escaetis et omnibus aliis proficuis et pertinenciis aliquo modo inde provenientibus in villa de Kyngeston[] recipiend[] per annum de vicario de Kyngeston[] et successoribus suis vicar[] eiusdem loci ad quatuor anni terminos principales scilicet in quolibet termino tresdecim denarios et obolum de quodam tenemento quod fuit quondam Mathei le Hog[] quod est iuxta scaleram boream cimiterii de Kyngeston[] habend[] et tenend[] de me et heredibus meis predictis ffratribus et eorum successoribus libere quiete bene et in pace imperpetuum et ego predictus Gilbertus et heredes mei predictis ffratribus et eorum successoribus totum predictum redditum cum omnibus suis pertinenciis ut predictum est licet ab eisdem nullum inde percipiamus annuum servicium warantizabimus acquietabimus et defendemus contra omnes mortales imperpetuum In cuius rei testimonium presentem cartam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Petro le Templer Iohanne aurifabro tunc ballivis de Kyngeston[] Hugone de Escambio Ricardo de Estham Ricardo Payn[] Ada de Cruce Iohanne Pepyr Roberto de Merton[] Willelmo Wakelin Iohanne de Aula clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter