utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99900359

Charter Number: 99900359
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1100 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Avelina que fuit uxor Walteri Walkelyn[] de Kyngeston[] salutem in Domino Noveritis me in legia potestate et pura viduitate mea remisisse et quietum clamasse de me et heredibus meis priori et ffratribus hospitalis Sancti Iohannis Ierusalem in Anglia et successoribus suis imperpetuum totum ius et clameum quod habui vel habere potui in uno mesuagio cum pertinenciis in Kyngeston[] quod iidem prior et ffratres tenent ex concessione et dono predicti Walteri quondam viri mei ita quod nec ego nec heredes mei in predicto mesuagio cum pertinenciis de cetero aliquid iuris vel clamei exigere poterimus vel vendicare imperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Thoma le Templer Edwardo Lonekyn[] Willelmo de la Sale Iohanne le Tymbermonger Willelmo de la Chaumbre et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter