utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99909001

Charter Number: 99909001
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Radulphus del Brok[] filius Nicholai del Brok[] dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Nicholao filio Roberti del Brok[] pro homagio et servicio suo quartam partem unius virgate terre in villa de Angemare cum curtilagio et omnibus pertinenciis suis scilicet illam terram quam Willelmus capellanus de Biry tenuit habendam et tenendam sibi et cui eam assignare voluerit de me et heredibus meis libere et quiete integre et honorifice reddendo inde annuatim michi et heredibus meis unum par cyrothecarum precii unius den[] vel unum denarium ad Pascha pro omni servicio salvo servicio Domini Regis quantum pertinet ad unum ferlingum terre de feudo meo in predicta terra de Angemare ego autem Radulphus et heredes mei predictam terram cum omnibus pertinenciis suis iam dicto Nicholao et cui eam asignare voluerit debemus warantizare et defendere contra omnes homines et feminas per predictum servicium et ut hec mea donacio concessio et confirmacio rata perseveret et inconcussa eam tam testium subscripcione quam sigilli mei impressione roboravi hiis testibus Nicholao de Wancy Waltero de Launcyng[] Godewino filio Reymundi Waltero de Kyngeston[] Nicholao de Angemare Alex[] de Angemare Ada Diacono de Angemare presentis scripti notario et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter