utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99909002

Charter Number: 99909002
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus vicarius ecclesie de Hampton[] dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo filio Sarre de Hampton[] pro servicio suo unum mesuagium in villa de Hampton[] cum tribus acris terre cum pertinenciis que quidem habui et tenui de Rogero filio Baldewini de Hampton[] scilicet mesuagium quod est inter mesuagium Galfridi Bilk[] et mesuagium Thurberti de la Lane sicut continetur in carta quam habui de dicto Rogero filio Baldewini habendum et tenendum de dicto Rogero filio Baldewini et heredibus suis prefato Willelmo et heredibus suis in feodo et hereditate libere quiete bene et in pace per liberum servicium duodecim denarios ad quatuor anni terminos solvendorum scilicet ad festum Sancti Michaelis tres denarios ad Natale tres denarios ad Pascha tres denarios ad festum Sancti Iohannis Baptiste tres denarios pro omni servicio consuetudine et exaccione seculari salvo forinseco servicio Domini Regis quantum pertinet ad tantum tenementum de predicto feodo si vero contingerit quod prefatus Willelmus sine herede de corpore suo obierit volo et concedo quod Walterus filius Lucie habeat et teneat totum prefatum tenementum iure hereditario cum pertinenciis secundum formam predictam si vero ita contigerit quod idem Walterus sine herede de corpore suo obierit totum tenementum prefatum in usus Michaelis fratris sui iure hereditario et ut hec mea donacio concessio confirmacio firme sint et stabiles imposterum presens scriptum sigilli mei munimine corroboravi hiis testibus Magistro Philippo de Hemines Radulpho de Witton[] Iohanne Warii[] Ricardo de la Wundehalle Gregorio de Histlewith Radulpho de Hoo Iohanne de Wyke Galfrido Iuvene Radulpho filio Sunnilde Waltero North[] Henrico de Wyke Philippo filio Magistri Philippo de Hemines Iohanne clerico scriptore huius carte et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter