utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99909003

Charter Number: 99909003
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Notum sit universis ad quos presens scriptum pervenerit quod ego Osbertus le Gorter de Kyngeston[] pro salute anime mee et anime Alicie filie Reginaldi le Fraunceys quondam uxoris mee concessi liberum et quietum et solutum a me in liberam et puram et perpetuam elemosinam Deo et Beate Marie et Sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus Sancte domus hospitalis de Ierusalem et fratribus eiusdem domus totum ius quod habui vel habere potui in quodam mesuagio et croftis et eorum pertinenciis terris et tenementis in villa de Hampton[] et eciam in penecroft et Eldelond[] et omnibus eorum pertinenciis ratione iuris hereditarii dicte Alicie quam duxi in uxorem et ne de cetero aliquod potero in premissis ius vendicare presenti facto meo in aliquo obviare huic scripto sigillum meum apposui et dictis fratribus contuli in testimonium hiis testibus Ricardo vicario de Hampton[] Radulpho de Hoo Iohanne de la Wyke Willelmo clerico de Kyngeston[] Iohanne clerico de Kyngeston Radulpho North[] Radulpho clerico de Hampton[] Roberto Messer Petro capellano de Codham qui hanc cartam scripsit et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter