utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 99909005

Charter Number: 99909005
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus Amuari assensu uxoris mee Beatricis et heredum nostrorum concessi et hac presenti carta mea confirmavi Petro de Wyka et heredibus suis totum tenementum quod ipse Petrus tenet de Waltero Tropmel in Wyka scilicet illud tenementum quod iacet inter terram Roberti le Cue et pontum de Kyngeston[] tenendum sibi et heredibus suis de eodem Waltero et de heredibus suis libere et quiete reddendo inde annuatim ipsi Waltero et heredibus suis octo denarios pro omni servicio scilicet ad quatuorum terminos anni ad Natale Domini duos denarios ad festum Beate Marie in Mar[] duos denarios ad festum Sancti Iohannis Baptiste duos denarios ad festum Sancti Michaelis duos denarios salvo servicio Domini Regis et ego Ricardus Amauri et heredes mei warantizabimus predictum tenementum contra omnes gentes predicto Petro et heredibus suis pro hac autem concessione et confirmacione predictus Petrus dedit michi predicto Ricardo unam marcam argenti hiis testibus luca de Greneford[] Radulpho de Wyka Hugone de Wyka Willelmi de Wyka Rogero de Hat[] Waltero filio Dionisii Radulpho Taillur Waltero filio Willelmi Willelmo capellano qui hanc cartam scripsit et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter