Charter Document - 99909008
Charter Number: 99909008
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
View Map
Cartulary Title: The Hospitaller Cartulary, London
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1100 - 1442
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)

Charter:
Universis Sancte Matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Walterus filius Ricardi de Chippenham salutem in domino noverit universitas vestra me concessisse et quietum clamasse de me et heredibus meis imperpetuum fratribus hospitalis Ierusalem apud Chippenham commorantibus totum ius quod habui vel habere potui in piscaria de Wykes in marisco de Ely quam habui de dono prioris et conventus de Hureley scilicet de Gurgite qui vocatur Belwere cum omnibus ad eum pertinentibus tenendum et habendum libere et quiete bene et in pace absque ullo retenemento vel emolumento quod michi vel heredibus meis possit inde accrescere vel evenire pro hac autem concessione et quieta clamacione dederunt michi iam dicti fratres sexaginta solidos sterlingorum et ut predicta perpetuum firmitatis robur optineant presenti scripto sigillum meum apposui hiis testibus Gilberto capellano Thoma capellano Galfrido capellano Warino de frekeh[] Ada serviente Radulpho ianitore Ricardo de camera Iohanne Briton Willelmo de Fordham Edmundo capellano Edmundo qui hanc cartam scripsit et aliis Hec carta est apud Chippenham